monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 21
Ab illo ergo concilio egressi sunt a facie domini et regis sui Lexoviensis et Sagiensis episcopi, ad saepedictum Cantuariensem properantes, ut appellatione interposita usque ad Octavas Paschae suspenderent sententiam eius. Rothomagensis quoque cum eis profectus est, non quidem appellaturus, ut ait, sed de pace quam desiderabat tractaturus. Archiepiscopus vero noster in procinctu ferendae sententiae constitutus, iter arripuerat ad urbem Suessionum, orationis causa ut beatae Virgini, cuius ibi memoria celebris est, et beato Drausio, ad quem confugiunt pugnaturi, et beato Gregorio Anglicanae Ecclesiae fundatori, qui in eadem urbe requiescit, agonem suum precibus commendaret. Est autem beatus Drausius gloriosissimus confessor, qui, sicut Franci et Lotharingi credunt, pugiles, qui ad memoriam eius pernoctant, reddit invictos, ut et de Burgundia et Italia in tali necessitate confugiatur ad ipsum.